알타이삽사리
Podismopsis
altaica (Zubowsky 1899)


분포

북한

강원

경기

서울

충북

충남

경북

경남

울릉도

전북

전남

제주도

유충

1월

2월

3월

4월

5월

6월

7월

8월

9월

10월

11월

12월

성충

1월

2월

3월

4월

5월

6월

7월

8월

9월

10월

11월

12월


Original description:
Chrysochraon (Podismopsis) altaica Zubowsky 1899

  Fusco- vel griseo-brunnea, castaneo- vel nigro-castaneo variegata atque pallide-roseo signata. Antennae fuscae, capite pronotoque simul sumptis in ♀ parum breviores (in ♂-?); articulis parum deplanatis, basalibus autem non dilatatis. Caput crassiusculum, rotundato-ovale, unicolor, fusco-brunneum, vel fronte pallide-rosea, excepta costa frontis macula latiuscula fusca ad inferiorem partem (ad clypeum) ornatum atque vitta parva quoque pallide-rosea in angulo infero genarum oblique perducta atque in pronoti lateralibus percurrente signatum; vertice antrorsum descendente, vix producta, carinis lateralibus levissime arcuatis angulum distincte obtusum formantibus instructo, carinula anterius perspicua, ab oculis autem omnino obliterata; costa frontis mediocriter lata, clypeum versus paulatim dilatata, in triente inferiore evanescente vel fere evanescente, utroque in sexu as ocellum levissime tantum impressa, aspectu a latere ad verticem arcuatim tumescente atque verticali, ab insertione antennarum latissime arcuata atque in ♂ parum, in ♀ autem levissime reclinata; oculis parvis, subrotundatis; foveolis verticis nullis; ocellis lateralibus in carinis verticis et ad angulum ipsum anticum oculorum positis. Pronotum levissime constrictum, in ♀ solum retrorsum distincte dilatatum; in ♂ unicolor, nigrescenti-brunneum, in ♀ fusco-brunneum, interdum unicolor, vel autem disco pallido (imprimis carinis lateralibus), vitta carinis extus apposita nigro-castanea vittamque latiusculum ad angulum loborum inferiorem anticum emittente atque hoc modo vittam obliquam pallide-roseam saepe includente, parte infera loborum etiam pallide-roseo signatum; metazona tenuiter rugulata; lateralibus imprimis in metazona distincte rugulosis; carina mediana lineari distinctissima, aspectu a latere subrecta vel parte proximali levissime arcuata; sulcis anterioribus in disco omnino indistinctis, interdum acutem vix perspicuis; sulco postico carinam intersecante, pone medium pronoti sito; metazona prozona parum (in ♂ subsesqui) breviore; carinis lateralibus in ♂ longitudinaliter regalariter arcuato-inflexis, antice et postice subaeque distantibus, in ♀ in prozona regulariter inflexis, pone sulcum posticum divergentibus, antice sesqui brevius quam postice inter se distantibus; margine postico truncato vel (in ♀) medio leviter angulatim emarginato; lateribus trapezoideis, altitudini aequilatis vel vix (♀) altioribus, utrinque a vitta obliqua pallida, superne leviter, inferne valde impressis; angulo loborum inferiore antico late rotundato, angulo postico rectangulo apice arcuato; margine inferiore medio angulatim fracto, margine loborum postico in ♀ subrecto, in ♂ parum supra angulum subito reclinato. Elytra ♂ abbreviata, medium femorum posticorum parum superantia, irregulariter oblong-ovalia, pallide-brunnea; margine antico prope basin gibboso, deinde regulariter arcuato; apice oblique subtruncato; margine postico vix arcuato; area mediastina ad medium marginis extensa, lata, lanceolata, apice valde acuminata, opaca; vena mediastina medio inflexa; area scapulari parum dilatata, latitudine areae mediastinae aequali, ceterorum autem latiore, falciformi, subpellucente; vena radiali prima basi recta, deinde late arcuata atque parum impressa; area radiali prima dilatata, pellucente, areae scapulari latitudine subaequali; vena radiali secunda incrassata, fusca, subrecta, ad apicem marginis antici perducta; vena radiali tertia valde irregulari; venis ulnaribus omnino inter se connatis; vena anali ad angulum posticum marginis externi perducta, venae axillari parallela; campo inter venam radialem secundam et venam analem sito campo inter marginem externum et venam rad. secundam posito aequilato, sed reliqua parte elytri parum latiore. Elytra ♀ lobiformia, lateralia, segmentum primum abdominis vix superantia, latissime lanceolata vel irregulariter oviformia, scilicet margine antico basi recto, deinde valde arcuato et ad apicem subito cadente, margine inferiore autem minus atque paulatim arcuato; apice obtuse acuminato (interdum margine antico ad apicem levissime sinuato); campo marginali latissimo, dimidio latitudinis elytri subaequali, scilicet vena radiali prima (rectius-secunda) in medio elytri sita et ad apicem ipsum perducta. Pedes glabri; antici ac intermedii breviusculi (imprimis femora antica ♂), tarsis utroque in sexu aroliis mediocribus instructis. Femora postica mediocriter crassa, in ♂ unicoloria extus pallide-brunnea, intus atque inferne flava, geniculis castaneis; in ♀ saepe distincte maculis tribus fuscis oblique dispositis et in latus internum perductis signatis, margine infero pallide-flavo vel saepissime roseo, geniculis infuscatis. Tibiae posticae pallidae, sordide-rufescentes; condylo infuscato vel (♂) nigro-castaneo; ipso apice quoque infuscatae; spinis pallidioribus, apice tantum castaneis, 10-12 externis (spina apicali nulla) et 9-11 internis (spina apicali praesente excepta) armatae. Prosternum strumula pliciformi, parva instructum. Pectus pallidius, latum (imprimis in ♀), latitudini aequilongum; intervallo loborum mesosternalium in ♂ mediocriter, in ♀ valde transverso (scilicet lato); intervallo loborum metasternalium in ♀ parum transverso, praecedente sesqui breviore, in ♂ autem parvo, quadrato. Abdomen tympano subovali, subaperto instructum; segmento ultimo dorsali ♂ dimidiis suis medio vix inter se distantibus, margine postico, aspectu a dorso, toto rotundatim inflexo lobulisque sat distantibus parvis indistinctis obtusis instructo; lamina supraanali ♂ latiuscula, arcuatim trigonali, impressione ovali mediana praedita; areis ♂ parvulis, parum reflexis; lamina subgenitali ♂ non elongata, apicem versus attenuata atque acuminata, dimidio distali dimidio proximali longitudine aequali; valvulis ovipositoris ♀ breviusculis, marginibus externis sinuatis neque interruptis (sed uni- vel biincisis), acuminibus mediocriter recurvis.

 

Longitudo corporis

15.0 ㎜

18.0-24.0 ㎜

   "      antennarum

? ㎜

5.5-6.5 ㎜

   "      pronoti

3.0 ㎜

4.0-4.5 ㎜

   "      elytrorum

7.0 ㎜

2.5-4.0 ㎜

   "      femorum anticorum

3.0 ㎜

3.0-4.0 ㎜

   "        "      posticorum

9.0 ㎜

10.0-11.0 ㎜

  Distr. Kusnetzk: fl. Kysas (in fl. Abakan influens), 2, 6. VII. 1897; Zimovje (ad fl. Abakan), 11. VII. 1897. -Distr. Minussinsk: fl. Karysch, 28, VII. 1897. -Distr. Bijsk: vic atque riv. Ongudaj (ad fl. Ursul, quod in fl. Katun influit), 8. VII, 2. VIII. 1898. -Montes Altaici rossici: fl. Kalanyngyr (in fl. Tarchatty influens, hoc autem in fl. Tschuja influit), 24-25. VII. 1897; fl. Tschagan-burgaza (in fl. Tschuja influens), 30. VIII. 1897; fl. Kara-su (in fl. Baschkaus infl.), 10 VIII. 1897. (Newsky). -Montes Altaici mongolici: fl. Olonur (initium fluminis Suok, quod in fl. Kobdo influit), 15. VII. 1897 (Newsky).
  Ein einzelnes Mannchen und uber 20 ♀♀.
  Diese vereinzelt stehende Art ist durch die Untergattungsmerkmale sehr ausgezeichnet und unterscheidet sich eben dadurch leicht von den Arten der Gattung
Chrysochraon. Wahrend das Mannchen, ungeachtet der Kurze des Korpers, dennoch an typische Chrysochraon erinnert, ist das Weibchen habituell den Podisma ahnlich, welchen es auch durch die Zeichnung und die dunkle Farbung des Korpers nahe steht.

 

<참고문헌>